- CALPE
- I.CALPEHispaniae oppid. ad fretum Gaditanum, hinc Estrecho de Gibraltar, antiquitus Heraclea dictum, ut auctor est Timosthenes apud Strab. Nunc Gibraltar, Urbs Vandalitiae parva, sed munita cum arce, 4. mill. pass. ab Heracleae ruderibus, Gabraltar Veio dictis. Baudrandus.II.CALPEmons in extremis Hispaniae finibus ad fretum Gaditanum Gibraltar Clusio, et Aretio, Gebel Tarifi (i. e. mons Tarif) Arabibus, teste Beuterô; ambitu quidem non magnus, sed altitudine ingens, e regione oppositam habens Abylam, vel Alyben extremum Mauritaniae montem formâ et magnitudine non dissimilem, Hispan. Sierra de las Monas, mons Simiarum. Hi 2. montes procul aspicientibus columnarum speciem praebent, Nic. Lloydius. unde Herculis columnae veter. In Andaluzia est, Morer. Sub hoc monte sita fuit Tartessus urbs vetustissima, aliô nomine Carteia dicta. Unde et Tartessia Calpe a Poetis appellatur. Claudian.Condiderat iam solis equos Tartessia Calpe.A' Graeco vocabulo sic nominatum volunt, quoniam esset conca. vus instar vasis, quod Graeci Κάλπην vocant. Hesych. Κάλπη ςταμνὸς, ὑδρία. Avienus in oris matitimis, ex magnis Salmasii emendatione:Calpeque rursum in Graecia species caviTeretisque visu nuncupatur urcei.Unde Melae mons ist in mirum modum concavus dicitur l. 2. c. 6. Bochartus tamen, l. 1. Chanaan c. 34, Κάλπην, ex Phoenicio galpha eiusdem significationis deductum putat. Nam Arabice inquit, galph est vas fictile, vel effracti vasis ima pars.III.CALPEΚάλπης λιμὴν Arriano in periplo Ponti Euxini. Straboni fluv. est inter Chalcedonem, et Heracleam fluens. Ptol. Κάλπαν fluv. inter Psyllin et Sangarium ponit. Κάλπις Apollonio, quem βαθυῤῥείοντα vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.